라틴어 문장 검색

Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 10:1)
sic alibi tibi deserit Hesperus Oetam secundum persuasionem eorum, qui circa montes habitant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8012)
quae tamen ne non intellecta sit persuasio, permiscenda sunt aliqua, quae vetent latenter, ut 'ventis' 'per undas', nomina terribilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3812)
Pandarus autem [qui] secundum Homerum Minervae persuasione certamen singulare Menelai et Paridis, cum in eo esset ut Paris vinceretur, iacto telo diremit, quo Menelaum vulneravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4962)
caeli ventura sub axem nam cum Augustus patri Caesari ludos funebres exhiberet, stella per diem apparuit, quam persuasione Augusti Caesaris esse populus credidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7901)
sic ergo dixit ut Homerus δικαιότατοσ *κενταύρων pro δίκαιοσ, id est 'iustissimus Centaurorum' pro 'iustus'. et est rhetorica persuasio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1275)
fors dicta refutet parenthesis, quasi dissimulatio vel remotio, plena abominationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 411)
ecce autem flammis alia persuasio ex aspectu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6721)
"Audio eos turpissimae pecudis caput asini consecratum inepta nescio qua persuasione venerari:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:7)
"Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis civilis nonnunquam admixtione sordesceret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:34)
Quodsi Aquiliana definitio vera est, ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:1)
Sed, sive et simulatio et dissimulatio dolus malus est, perpaucae res sunt, in quibus non dolus malus iste versetur, sive vir bonus est is, qui prodest, quibus potest, nocet nemini, certe istum virum bonum non facile reperimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 80:1)
] Urbana etiam dissimulatio est, cum alia dicuntur ac sentias, non illo genere, de quo ante dixi, cum contraria dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis severe ludas, cum aliter sentias ac loquare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:6)
Est huic finitimum dissimulationi, cum honesto verbo vitiosa res appellatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 272:2)
exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum inridendis [ipsorum ridicule indicandis] et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus moventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 289:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION