라틴어 문장 검색

cum glisceret certamen, hinc multi bonique, inde pauci et validi pertinacibus odiis tenderent, consumptus per discordiam dies.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장6)
sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite, accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium ostentauit, manu uultuque significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 34장 2:1)
Spectaculorum et assiduitate et uarietate et magnificentia omnes antecessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 1:1)
dubium uxorisne taedio, quam neque criminari aut dimittere auderet neque ultra perferre posset, an ut uitato assiduitatis fastidio auctoritatem absentia tueretur atque etiam augeret, si quando indiguisset sui res p. quidam existimant, adultis iam Augusti liberis, loco et quasi possessione usurpati a se diu secundi gradus sponte cessisse exemplo M. Agrippae, qui M. Marcello ad munera publica admoto Mytilenas abierit, ne aut obstare aut obtrectare praesens uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 1:2)
Libidinis nimiae, assiduitatem concubitus uelut exercitationis genus clinopalen uocabat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 22장 1:1)
"Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:7)
Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 9:3)
adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 22:1)
Igitur non alium regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant vocarique Arrhidaeum iubent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 6:2)
28. Quod si pertinax animus poscit ulterius, nondum annuens veritati, verba Christi examinet etiam iam ligati;
(단테 알리기에리, Epistolae 34:1)
ut, male affecti, lumine rationis postposito, affectu quasi ceci trahantur et pertinaciter suam denegent cecitatem. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:11)
ad habitum vero huius pauci perveniunt, quia non nisi per spatium temporis et studii assiduitatem regulamur et doctrinamur in illa.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 4:3)
10. Sed cautionem atque discretionem hanc accipere, sicut decet, hic opus et labor est, quoniam nunquam sine strenuitate ingenii et artis assiduitate scientiarumque habitu fieri potest.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 53:1)
lectio adsiduitatem, adsiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:10)
Non, ut in plerisque accidere solet, adsiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat, sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi cotidie novum cerneret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION