라틴어 문장 검색

atque ut ei qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus, obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum sit, multo ante praedicunt, sic, qui cursum rerum eventorumque consequentiam diuturnitate pertractata notaverunt, aut semper aut, si id difficile est, plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non numquam certe, quid futurum sit, intellegunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 184:4)
"Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est disputatum, ostenta restant, ut tota haruspicina sit pertractata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 71:1)
revivescat M'. Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:7)
et nimirum haec est illa praestans et divina sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari, cum acciderit, nihil, ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:7)
qua oratione praetermissa minime necessaria ea, quae rem continent, pertractemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 23:3)
non enim omne vitium paris habet dissensiones, ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec prava.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:4)
Et hac spectant Propositiones generales quas Libro primo & secundo pertractavimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:27)
| Ita inquit Trimalchio non oportet hune casum sine inscriptione transire statimque codicillos poposcit et non diu cogitatione distorta haec recitavit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:2)
Ac primum quae scripsi mecum ipse pertracto;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:3)
est, quae perverso distorqueat ora cachinno:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 58:2)
Oh, Illud vide, os ut sibi distorsit carnufex.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 412)
hunc Varum distortis cruribus, illum balbutit Scaurum pravis fultum male talis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:5)
vellere coepi et pressare manu lentissima bracchia, nutans, distorquens oculos, ut me eriperet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:33)
observandum erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 390:1)
non aliter quam distortis et quocunque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis, quae ex communi habitu boni perdiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 98:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION