라틴어 문장 검색

Itaque Iulius Candidus non invenuste solet dicere, aliud esse eloquentiam aliud loquentiam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 5:1)
Ac primum quae scripsi mecum ipse pertracto;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:3)
tantus aeterni favor est Magistri, doctor indulgens ita nos amico lactat hortatu, levis obsequella ut muleeat artus, addit et ne quis velit invenusto sordidus cultu lacerare frontem, sed decus vultus capitisque pexum comat honorem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium3)
Adeon' hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 520)
quare mihi non invenuste dici videtur, aliud esse Latine aliud grammatice loqui.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 247:2)
quare, quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum, figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratum, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 76:1)
pertractare enim, quomodo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur, non est , vel propter hoc solum, ut ea et deprehendamus et refellamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 40:2)
mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 53:2)
Itaque in praeteritum tempus animus mittendus est et quicquid nos umquam delectavit reducendum ac frequenti cogitatione pertractandum est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 59:3)
si papillam pertractavit, haud est ab re aucupis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 386)
non pertractate facta est neque item ut ceterae:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS38)
item nos sumus [eius seminis mulieres sunt] insulsae admodum atque invenustae sine munditia et sumptu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 221)
ergo ex utraque parte ad lineam cum struuntur, alternis coriis parietes alligantur et medii lateres supra coagmenta conlocati et firmitatem et speciem faciunt utraque parte non invenustam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장22)
contra vero pycnostylis si octava pars crassitudinis fuerit, propter crebritatem et angustias intercolumniorum tumidam et invenustam efficiet speciem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장41)
venustates enim persequitur visus, cuius si non blandimur voluptati proportione et modulorum adiectionibus, uti quod fallitur temperatione adaugeatur, vastus et invenustus conspicientibus remittetur aspectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION