라틴어 문장 검색

primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 246:1)
sub corona veniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 194:4)
ibi comprensi a magistratibus sub corona venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 438:2)
reliquerat Ephesum Polyxenidas audita pugna, et classi usque ad Patara Lyciae pervectus, metu stationis Rhodiarum navium, quae ad Megisten erant, in terram egressus cum paucis itinere pedestri Syriam petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 508:1)
inde postero die dediti direpta urbe sub corona omnes venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 364:2)
multi comprehensi venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 412:1)
quinque milia capitum sescenta triginta duo sub corona venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 129:2)
et postero die, cum spei nihil superesset, deditione facta sub corona venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 701:3)
munera binum milium aeris legatis missa et vehicula Micythioni publice locata, quae eum Brundisium commode perveherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 95:2)
ob id captivi, qui ab eo sub corona venierant, ex s.c. postea restituti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha4)
itaque si sua intrepidus defendens primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus pervehendis ea patuisset iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 71:1)
ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 570:1)
quibus hic pretiis porci veneunt sacres sinceri?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 231)
Haec me curaturum dicito - ut quantum possint quique liceant veneant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 351)
venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9251)

SEARCH

MENU NAVIGATION