라틴어 문장 검색

Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:1)
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:2)
Non minus pervigilant, non minus potant, et oleo et mero viros provocant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:1)
quae solet irato dicere tanta ioco, ut me tam longa raucum patiare querela sollicitas trivio pervigilare moras?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1615)
ego vero non tantum insignibus vestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto inpatientius praestolabare (quamquam his quoque granditer), quantum concordia fruor;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 4:1)
itaque, ut primum brevi peracta, nec brevis, sportula datique fasti, acclamatum est ab omni Galliae coetu primoribus advocatorum, ut festivitate praeventas horas antelucanas, quae diem serum cum silentio praestolarentur, congrua emeritorum fascium laude honestarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 5:3)
venisti, magister, in manus meas (nec exulto tantum, verum insulto), venisti, et quidem talis, qualem abhinc longo iamdiu tempore desideria nostra praestolabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:2)
Ignosce desueta repetenti atque ob impleta quae iusseras nihil amplius quam raritatis indulgentiam praestolaturo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 2:1)
Quam uellem tecum longas requiescere noctes et tecum longos peruigilare dies, perfida nec merito nobis inimica merenti, perfida, sed, quamuis perfida, cara tamen!
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 633)
vos fraudem deum primo benignitate, dein vestra ipsi virtute dies noctesque perstando ac pervigilando in armis vitastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 483:1)
Servaveris, nam continuas has tris noctes pervigilavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1152)
pervigilat noctes totas, tum autem interdius quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 128)
Te ecastor praestolabar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 315)
Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 353)
ea praestolabatur illum apud portam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 268)

SEARCH

MENU NAVIGATION