라틴어 문장 검색

inde prope ut iam debellato, nec praeda modo pecorum hominumque captorum missa ad regem, sed copiis etiam, ut aliquanto maioribus quam pro reliquiis , remissis, cum quingentis haud amplius peditibus ducentisque equitibus degressum iugis Masinissam persecutus in valle arta faucibus utrimque obsessis inclusit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 439:1)
postero die cum equitatu in Magnos - ita vocant - Campos subiectos ei tumulo degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 89:2)
degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante, utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in vicem cohortes misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 173:1)
ipse nihil via degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 144:2)
nihil volgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diversa inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 261:1)
duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat,biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 263:1)
Claudio Pisis dimissam, soluti metu, clam exercitu indicto, per transversos limites superatis montibus in campos degressi, agrum Mutinensem populati, repentino impetu coloniam ipsam ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 154:1)
quarto inde die per aeque invia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra quorum pars maior tumulos tenebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 63:1)
tertio die proelio abstinuit, degressus ad imam partem castrorum, veluti per devexum in mare bracchium transitum temptaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 453:1)
Sciens de via in semitam degredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5104)
profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri earumque artem et disciplinam optineat colere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 259)
Iovis autem inter Martis et Saturni circinationem currens maiorem quam Mars, minorem quam Saturnus pervolat cursum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장48)
e scorpione cum percurrendo init in sagittarium ad femina eius, contractiorem diurnum pervolat cursum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION