라틴어 문장 검색

Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:2)
ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri nouam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 4:2)
dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum uertat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:5)
Si febris quieuit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:7)
non tamen aeque pestiferum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 2:3)
et deuitanda cruditas, simulque et sol et frigus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 9:5)
nam et uiribus opus est et cruditates cauendae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 3:5)
In capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quem *κ*ε*φ*α*λ*α*ι*α*ν Graeci uocant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 2:1)
interdum grauior dolor sed breuis, neque tamen mortiferus, qui uel uino uel cruditate uel frigore uel igne aut sole contrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 3:2)
Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen uehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 5:1)
Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex uino uel cruditate origo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 5:6)
Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulcerauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 2:7)
Vt hoc autem morbi genus circa totam ceruicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque in faucibus esse consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:1)
si fieri potest, ex nausia uomitus * , uitanda cruditas, sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, uinum austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:5)
At cum discussa cruditas est, tum magis uerendum est, ne anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION