라틴어 문장 검색

Disciplinam vero medicinae novisse oportet propter inclinationem caeli, quae Graeci κλίματα dicunt, et aeris et locorum, qui sunt salubres aut pestilentes, aquarumque usus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장48)
cum enim ex pestilenti in salubrem locum corpora aegra translata fuerint et e fontibus salubribus aquarum usus subministrabuntur, celerius convalescent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장32)
cum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, efficient locum pestilentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장4)
si autem vitiosa inveniebant, iudicio transferebant item humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis aquae cibique copiam, et ita transmigrabant et mutabant regiones quaerentes omnibus rebus salubritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장35)
ex eo licet scire cibo atque aqua proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장41)
Quibus autem insidentes sunt paludes et non habent exitus profluentes neque per flumina neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescunt et umores graves et pestilentes in is locis emittunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장45)
Licet etiam considerare haec ita esse ex eo, quod aestate non solum in pestilentibus locis sed etiam in salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla, et per hiemem etiam quae pestilentissimae sint regiones efficiantur salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION