라틴어 문장 검색

Sed sic illa cohors recenter victoriosis peregrinis in Augusto mense admista eadem mortalitatis clade consumpta et devastata est, ut de mille et quingentis nec unus quidem superesse uspiam videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 46:2)
[0524C] Jam enim quamplures, ducem et caeteros potentes per loca ab Antiochia ob imminentem cladem migrasse videntes, alii ex loci infirmitate, alii ex mense pestifero Augusto hanc mortalitatem asserentes, mense Septembri inchoante ad portum praefati Simeonis causa morandi profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:4)
Nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus a naturadatam, cuius voluptatis avide libidines et temere et effrenate ad pociendumincitatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 37:1)
Unde sciendum est, "Nullam inimicitiam pestem maiorem esse quam adulantiumblanditiam, assentationem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 64:6)
Si enim temere et mordaciter amoneresvel reprehenderes, accideret tibi quod Salamon dixit, "Qui aliena temeremanifestat vitia, sua vite pestive audiet crimina."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:32)
Omne genus pestis superat mens dissona verbis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 34:1)
qua quidem peste multi laborant dignitatum cupidi, quod præclare dicitSalustius:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 35:1)
"Nullamcapitaliorem pestem, quam voluptatem corporis hominibus a ntura datam, eujus voluptatis avidæ libidines et temere et effrenate ad potiendumincitantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 88:3)
Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus affligebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 1:1)
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, non celate (ut antea) turbidum saeviebat ingenium, a veri consideratione detortum, et nullo impositorum vel compositorum fidem sollemniter inquirente, nec discernente a societate insontes, velut exturbatum e iudiciis fas omne discessit et causarum legitima silente defensione, carnifex rapinarum sequester, et obductio capitum, et bonorum ubique multatio versabatur per orientales provincias;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 20:1)
Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas, cum ambigerentur quaedam, non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius, in exilium acti, cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam, quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 8:1)
Iamque post miserandam deleti Caesaris cladem, sonante periculorum iudicialium tuba, in crimen laesae maiestatis arcessebatur Ursicinus, adulescente magis magisque contra eius salutem livore, omnibus bonis infesto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 1:1)
Inter has quaestionum suppliciorumque species diras, in Illyrico exoritur alia clades, ad multorum pericula ex verborum inanitate progressa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 7:1)
Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens, multa spectati iudicis documenta praebebat, in audiendo celerior, in disceptando iustissimus, natura benevolus, licet auctoritatis causa servandae acer quibusdam videbatur, et inclinatior ad damnandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 1:1)
Dein prima Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones, et Nemetae et Argentoratus, barbaricis cladibus nota.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION