라틴어 문장 검색

nec tibi morosi veniant fastidia morbi, perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 26:2)
illo praecipue ne sis morosa caveto tempore, nec lapsas saepe resolve comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 48:2)
Iocus et Petulantia primi cymbala proiciunt;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1114)
quid sit futurum cras, fuge quaerere et quem Fors dierum cumque dabit, lucro adpone nec dulcis amores sperne puer neque tu choreas, donec virenti canities abest morosa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 94)
difficilem et morosum offendet garrulus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:28)
ut, si sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 116:3)
habitus corporis, ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 119:5)
Sed quidam ita sunt receptae auctoritatis ac notae verecundiae, ut nocitura sit in eos dicendi petulantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 142:3)
illud etiam in iocis monui, quam turpis esset fortunae insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia incurreret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 87:1)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
inde morosus est stomachus, inde cuius fuit aviditas cibi, odium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:4)
transeas, ipsius morosum imperium delicatumque est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 33:5)
uideris quemadmodum tam morosae legi satisfacias.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 11:5)
Sic ebrietatem patri obicis ebrius, sic petulantiam iniuriae damnatus.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 5:14)
non petulantiam timebit, non uerborum contumeliam, non paelicem, non repudium.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 17:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION