라틴어 문장 검색

Ex Mechanica postulatur horum solutio, in Geometria docetur solutorum usus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:15)
Ac gloriatur Geometria quod tam paucis principiis aliunde petitis tam multa praestet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:16)
Fundatur igitur Geometria in praxi Mechanica, & nihil aliud est quam Mechanicae universalis pars illa quae artem mensurandi accurate proponit ac demonstrat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:17)
Cum autem artes Manuales in corporibus movendis praecipue versentur, fit ut Geometria ad magnitudinem, Mechanica ad motum vulgo reseratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:18)
in Philosophicis autem abstrahendum est a sensibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 36:5)
motibus inde oriundis, ob eorum in rebus Philosophicis aliqualem usum, subjungere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 112:4)
Faciendo autem ut punctum A vel B nunc abeat in infinitum, nunc migret ad alteras partes puncti C, habebuntur figurae illae omnes quas Cartesius in Optica & Geometria ad refractiones exposuit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 21:2)
in Geometria per inventionem vel contentorum & laterum, vel extremarum & mediarum proportionalium absq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 24:3)
Caeterum ob difficilem calculum quo resistentia & velocitas per hanc Propositionem inveniendae sunt, visum est Propositionem sequentem subjungere, quae & generalior sit & ad usus Philosophicos abunde satis accurata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 38:1)
Eadem tamen, ne sterilia videantur, illustravi Scholiis quibusdam Philosophicis, ea tractans quae generalia sunt, & in quibus Philosophia maximè fundari videtur, uti corporum densitatem & resistentiam, spatia corporibus vacua, motumque Lucis & Sonorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:3)
Non didici geometrias, critica et alogias nenias, sed lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:18)
17. Considerationes theologicae vel philosophicae de condicione humani generis et mundi haberi possunt sicut nuntium repetitum et vacuum, si non iterantur, initio sumpto a comparatione cum circumstantiis aetatis nostrae, in hoc quod nondum pro historia humani generis editum est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 25:1)
Catholica praeterea Ecclesia philosophicae provinciae dialogo patet, atque id sinit ut inter fidem et rationem varia compendia comparentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 83:4)
Alienus erat a doctrinis philosophicis quae corpus, materiam et huius mundi res spernebant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:8)
130. In cogitatione philosophica et theologica creationis, quam demonstrare studuimus, clare animadvertitur personam humanam, sua cum peculiari ratione suaque scientia, non esse elementum externum qui ex toto excludi debeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 171:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION