라틴어 문장 검색

Ideo enim, sicut et Posidonius et Cleanthes adfirmant, solis meatus a plaga quae usta dicitur non recedit, quia sub ipsa currit oceanus qui terram et ambit et dividit, omnium autem physicorum adsertione constat calorem humore nutriri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:2)
iusiurandum vero ex alio Homeri loco sumpsit, ut translationis sterilitas hac adiectione conpensaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 23:6)
Tristis pro amaro translatio decens est, ut:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 5:1)
Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:1)
Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaes­tionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:4)
et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat, et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:3)
medicina autem physicae partis extrema faex est, cui ratio est cum testeis terrenisque corporibus — sed quid rationem nominavi, cum magis apud ipsam regnet coniectura quam ratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:1)
ita rationes seminales quae in ovo sunt, si venialis erit ista translatio, velut quaedam gallinae elementa credenda sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 5:2)
e nubibus secundum physicos qui dicunt conlisione nubium fulmen creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4214)
et soror et conivnx physici Iovem aetherem, id est ignem volunt intellegi, Iunonem vero aerem, et quoniam tenuitate haec elementa paria sunt, dixerunt esse germana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 471)
vasto antro physica ratione hoc fingit poeta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 529)
ac vinclis et carcere frenat translatio est per poeticam licentiam facta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 541)
et premere et laxas sciret dare ivssus habenas permansit in translatione, ut vinclis et carcere frenat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 631)
tu mihi quodcumque hoc regni rediit ad physicam rationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 781)
et est reciproca translatio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 926)

SEARCH

MENU NAVIGATION