라틴어 문장 검색

Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:3)
Nam duo spadones in diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu expellente vibrabant, sed eas quae in terram decidebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:6)
Prudens enim [pridie], cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:4)
Iterum tamen confirmat invalidam manum altaque bipenni latera pertemptat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:12)
ter corripui terribilem manu bipennem, ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:10)
Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo Pinus bipenni concidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem, Inhospitalis prima quae ponti sinus Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.2)
Deinde movetur pila vehementer et diu;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 8:2)
sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique armaque et in gyros ire coactus equus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 77:4)
horrebant densis aspera crura pilis, cetera temptantem subito Tirynthius heros reppulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권221)
mittere qui poterat pila, disertus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권58)
At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis exstantem signis multaeque in pondere massae ingentem manibus tollit cratera duabus infligitque viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:3)
Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet deterrere nefas saevamque inhibere bipennem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:1)
Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis munera fert illi conchas teretesque lapillos et parvas volucres et flores mille colorum liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas Heliadum lacrimas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:10)
At si femineo fuerat tibi Marte cadendum, Thermodontiaca malles cecidisse bipenni!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 63:7)
ecce canit formas alius laetusque pilarum, hic artem nandi praecipit, ille trochi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1216)

SEARCH

MENU NAVIGATION