라틴어 문장 검색

Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장29)
Uel quocumque micans nox pingitur
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 13:1)
iam cochleis homines iunctos et quidquid inane nutrit Iudaicis quae pingitur India velis."
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:218)
"Quantum te principe possim, non longinqua docent, domito quod Saxone Tethys mitior et fracto secura Britannia Picto;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:240)
quos inter aprica planities Cererique favet densisque ligatur vitibus et glaucae fructus attollit olivae, dives equis, felix pecori pretiosaque picto marmore purpureis, caedit quod Synnada, venis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:166)
venit et extremis legio praetenta Britannis, quae Scotto dat frena truci ferroque notatas perlegit exanimes Picto moriente figuras;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:155)
Tyrio pinguntur crura veneno.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix7)
nonne vides, propriis ut spumet gemma lacunis et refluos ducant pocula viva sinus udaque pingatur radiis obstantibus Iris, secretas hiemes sollicitante die?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVII)2)
ver inde serenum protinus et liquidi clementior aura Favoni pratis te croceis pingat;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:134)
mobile ponderibus descendat pegma reductis inque chori speciem spargentes ardua flammas scaena rotet varios et fingat Mulciber orbis per tabulas impune vagus pictaeque citato ludant igne trabes et non permissa morari fida per innocuas errent incendia turres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:167)
incaluit Pictorum sanguine Thyle;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:14)
ille leves Mauros nec falso nomine Pictos edomuit Scottumque vago mucrone secutus fregit Hyperboreas remis audacibus undas et geminis fulgens utroque sub axe tropaeis Tethyos alternae refluas calcavit harenas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:15)
hi volucres tollunt aquilas, hi picta draconum colla levant, multusque tumet per nubila serpens iratus stimulante Noto vivitque receptis flatibus et vario mentitur sibila tractu.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:53)
pingunt maculosa virentes terga notae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:86)
nec non et patrui pingit sacraria Ditis fatalesque sibi Manes;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:148)

SEARCH

MENU NAVIGATION