라틴어 문장 검색

quae nonnumquam abluta et elixa etiam ipsa reddebantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2534)
piabunt placabunt, expiabunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3792)
nam aut taeda purgant et sulphure, aut aqua abluunt, aut aere ventilant, quod erat in sacris Liberi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 74110)
latenter autem ostendit, Aenean non nisi flumine ablutum, numen videre potuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6104)
sed cum ille quaecumque contigisset in aurum convertens, fame periclitaretur, ex praecepto in Pactolum fluvium abluendi gratia se mittere iussus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1426)
purpura maris vicem ad piandum praebet, linum vero fluminis, quia, cum vere primo in oriente flumen inundasset, sponte sua linum natum Plinius Secundus dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1694)
ideo magistratus et sacrificaturi togam praetextam habent et manus ablutas detergere lineis mantelibus curant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1695)
quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit venenis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 742)
quoniam 'piare' est propitiare, quod accidere non potest nisi caste in- servitum erit rebus sacris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 828)
rarum enim est, ut in 'is' exeuntia 'r' in obliquis reci- piant, ut 'cinis, pulvis'. talis est et in graecis ratio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1624)
unde praecipit nos scire debere, in quod se signum reci- piat sidus Saturni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3366)
caro enim, corrupta morbo, quendam habet muco- rem, qui non potest ablui, quoniam omne possidet corpus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5602)
sed omnis eius modi perturbatio animi placatione abluatur illa quidem, cum doceas nec bonum illud esse, ex quo laetitia aut libido oriatur, nec malum, ex quo aut metus aut aegritudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:1)
haec, quae sunt minima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli dentes, venusti oculi, color suavis et ea quae Anticlea laudat Ulixi pedes abluens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 46:4)
Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION