라틴어 문장 검색

Nam cum iure belli Sulla dictator proscripsisset inimicos, qui supererant revocante Lepido quid aliud quam ad bellum vocabantur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 3:1)
Quis pro indignitate ingemescat, cum Antonius Lucium Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum fratrem suum proscripserint?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 4:2)
Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
Non est enim facile in eum scribere qui potest proscribere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 21:3)
Illum saepe, si potes, ad narrandum provoca, qui recitando favorabiliter exceptus est, vel qui libere et feliciter legationem peregit, vel qui ab imperatore comiter affabiliterque susceptus est, vel si quis tota paene classe a piratis occupata seu ingenio seu viribus solus evasit, quia vix inplet desiderium loquentis rerum talium vel longa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 11:1)
An melius fient piratae, Magne, coloni?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:32)
Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto, Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem, Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit, Angustaque domum terrarum in sede poposcit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:31)
Itque Cilix iusta, iam non pirata, carina.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:30)
Turbae sed mixtus inerti Sextus erat, Magno proles indigna parente, Qui mox, Scyllaeis exsul grassatus in undis, Polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:3)
Iam pelago pirata redis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:6)
Proscriptum famulus servavit fronte notatus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXI1)
Sertorius inferior in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis senator ex proscriptis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6986)
sed cum Atheniensium nobilissimae virgines Eleusinae Cereri sacra facerent, subito adventu piratarum raptae sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 995)
sed cum piratae praedam per maria longinqua portassent, in desertam regionem delati ac fatigati somno se dederunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 997)
praedo quasi piratam dicit hominem diu in mari morantem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3621)

SEARCH

MENU NAVIGATION