라틴어 문장 검색

Habet iracundiam, sed placabilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 7:3)
nulli non initium verecundum est et exorabile, sed ab hoc latius funditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 2:6)
Ne ille quidem, quamuis dicatur nimis exorabilis, ignouisset, si sic rogatus esset.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 8:27)
ita tu, cum exorabilem haberet patrem, rapuisti?
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 17:8)
Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 39:1)
nunc illum hortamur, ut manifeste laesus animum in potestate habeat et poenam, si tuto poterit, donet, si minus, temperet longeque sit in suis quam in alienis iniuriis exorabilior.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 123:3)
Si uis graue illius crimen facere, te exorabilem praesta.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Damnatus parricidii alligans fratrem.11)
et iam si pecces, deus exorabilis ille est si modo praesentis viderit esse preces.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30a7)
nunc magni vocat exorabile numen Caesaris, heu durus fati tenor!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam61)
"nonne sub excelso spirantis limite caeli, Amphiarae, vides, cursus ut nulla serenos ales agat liquidoque polum complexa meatu pendeat aut fugiens placabile planxerit omen?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권185)
nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 455:1)
nullam umquam gentem magis exorabilem promptioremque veniae dandae fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 248:2)
Maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 196:1)
ceterum minime exorabilem alterum utique consulem, M. Porcium Catonem, habebant, qui pro lege quae abrogabatur ita disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 8:2)
adversus te et rem tuam et liberos tuos exorabilis es;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION