라틴어 문장 검색

immo nocens quicumque volens quod non licet audet, alterutrum quia velle suum est nec fata reatum inponunt homini, sed fit reus ipse suopte arbitrio, placitumque nefas et facta rependit inpia suppliciis merito non sorte peremptus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2166)
Si vis auribus Atticis probari, Exhortor moneoque te, libelle, Ut docto placeas Apollinari.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVI1)
Quam, si placet, quoniam ea, quae tenebatis ipsi, etiam ex me audire voluistis, simul et qualis sit et optimam esse ostendam expositaque ad exemplum nostra re publica accommodabo ad eam, si potero, omnem illam orationem, quae est mihi habenda de optimo civitatis statu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 116:4)
"nunc minor, aut maior, modo duplex et modo simplex, cum placet, aerius et de phantasmate visus, aut innata anima est quoties volo ludere numen;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1203)
Et quoniam omnia persequimur, volumus quidem certe, dicendum est etiam, qualern hominis honorati et principis domum placeat esse, cuius finis est usus, ad quem accommodanda est aedificandi descriptio et tamen adhibenda commoditatis dignitatisque diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:1)
Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:5)
FVSCO ARELLIO placebat, emptum quidem illum in alios usus, sed cum deficeret et mori uellet, in id quod unum ex cadauere artifex poterat inpensum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 18:3)
volui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum die occidere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 158:1)
itaque vīsne tū eam Decimō spondēre, sī illa eum accipiet?’ hoc nōbīs maximē placuit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae11)
Ceterum iam Graeculis calcem impingit et Latinas coepit non male appetere, etiam si magister eius sibi placens fit nec uno loco consistit, sed venit, dem litteras, sed non vult laborare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:17)
Nam post verum amoris curiae ingressum nihil potest amans velle vel nolle, nisi quod mensa sibi proponat amoris, et quod alteri possit amanti placere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 8:3)
hoc ithacus velit et magno mercentur atridae callide hoc dicto impetrat vitam, adserens mortem suam illorum hostibus esse placituram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1041)
placet igitur tibi, Cato, cum res sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 68:2)
in quo illos quoque errare arbitror, qui, si quando - id quod mihi numquam placuit - pluris adhibent patronos, ut in quoque eorum minimum putant esse, ita eum primum volunt dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 313:2)
Sagaristio Qui ero suo servire volt bene servos servitutem, ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet, quae ero placere censeat praesenti atque apsenti suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION