라틴어 문장 검색

Vbi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 2:3)
Nam si id, quod ex uertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concauus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 9:2)
Ad ultima vero jam ventum esse testantur nares acutae, collapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures, et imis partibus leniter versae, cutis circa frontem dura et intenta, color aut niger aut perpallidus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 1:2)
spongiam concavam imponere subinde in aqua frigida expressam:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 6:4)
At si vel excrevit cicatrix, vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 95:1)
super concavam, implentia;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 95:6)
Huic interior adjuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concava;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 37:1)
Oculus quoque curationi neque exiguus, neque concavus, satis opportunus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 41:5)
Igitur calvaria incipit ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque laevis, et qua cerebri membranam contegit, et qua cute, capillum gignente, contegitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 1:3)
eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concavi species.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 21:6)
Modiolus ferramentum concavum, teres est, imis oris serratum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 1:5)
Ubi ad scapulas jugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem humerus est, et illud in priorem attrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 3:3)
Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 10:2)
quae pars vicinior Afris, plana solo, ratibus clemens;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:337)
Alto colle minor, planis erectior arvis conspicuo clivus molliter orbe tumet ardentis fecundus aquae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus4)

SEARCH

MENU NAVIGATION