라틴어 문장 검색

Hac calamitate perterritis hostibus adverso vento leniter flante navis onerarias Caesar remulco victricibus suis navibus Alexandream deducit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:10)
Ac nonnullae eius rei praetermissae occasiones Caesari videbantur, quod certi saepe flaverant venti, quibus necessario committendum existimabat.
(카이사르, 내란기, 3권 25:2)
Quo simulatque introitum est, incredibili felicitate auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.
(카이사르, 내란기, 3권 26:7)
cotidie enim magnus undique navium numerus conveniebat, quae commeatum supportarent, neque ullus flare ventus poterat, quin aliqua ex parte secundum cursum haberent.
(카이사르, 내란기, 3권 47:5)
Ipse enim necessario etesiis tenebatur, qui navigantibus Alexandria flant adversissimi venti.
(카이사르, 내란기, 3권 107:2)
quod Corus ventus navigationem impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia eius consilia cognosceret:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 7장3)
strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장19)
strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 5:4)
strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 7:6)
nubila non sperat tenebris condentia caelum nec graviter flantes pluviali frigore Cauros invocat aut arcum variata luce rubentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus2)
neu flantibus Austris neu pluviis cedas, neu defensura calorem aurea summoveant rapidos umbracula soles.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:193)
Nam "qui oriri solem suum facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos", aliquando misericorditer ad conversionem, aliquando severe ad punitionem, plus et minus, ut vult, gloriam suam quantumcunque male viventibus manifestat.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:14)
Marcescebat, pro dolor, flante austro lilium et purpura violae in pallorem sensim migrabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:8)
Sed ecce universa tempestas domino flante deleta est et expletum vaticinium prophetale:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 11:7)
artem scindes Theodori Balnea sescentis et pluris porticus in qua gestetur dominus quotiens pluit - anne serenum expectet spargatve luto iumenta recenti?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII84)

SEARCH

MENU NAVIGATION