라틴어 문장 검색

lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere vos portenta esse putatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 417:1)
Cumis solis orbis minui visus et pluit lapideo imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit, arboresque in profundum haustae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 512:2)
et in Palatio lapidibus pluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 513:2)
et terra aliquotiens pluvit et caput Vulcani arsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 522:1)
et sacrificium novemdiale factum est, quod Hadriani nuntiaverant in agro suo lapidibus pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 523:2)
et Ariciae et Lanuvii et in Aventino lapidibus pluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 88:1)
capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum, Amiterni terram pluvisse, formiis portam murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 233:1)
tarracinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluvisse, Minturnis aedem Iovis et tabernas circa forum de caelo tactas esse, Volturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 421:1)
terra apud se pluvisse Tusculani - nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 28:3)
et novemdiale sacrificium indictum est, quod in Aventino lapidibus pluvisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 430:2)
novemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat, ignesque caelestes multifariam orti adussisse complurium levi adflatu vestimenta maxime dicebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 232:1)
hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 550:1)
supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiae satis credebant, nuntiatumque erat haud procul Sicilia insulam, quae non ante fuerat, novam editam e maria esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 668:2)
in area Vulcani et Concordiae sanguine pluvit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 227:1)
sex menses numquam pluvisse memoriae proditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION