라틴어 문장 검색

et partitione Galba, cum paenulam roganti respondit, Non pluit, non opus est tibi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 175:1)
si pluit, ipse utar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 175:2)
Non saccata aqua lavabatur, sed saepe turbida et, cum plueret vehementius, paene lutulenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 11:4)
Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controuersiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum uos sententias audire uelitis et quidquid illis adstruxero molestum futurum sit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 22:1)
Omnes mihi ex voto dies cedant, novae gratulationes prioribus subtexantur ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 131:1)
Iniquom tamen erit ex his eum aestimari quae statim subtexam:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 18:8)
nunc atra ventis nubila impellentibus subtexe noctem, sidera et caelum eripe, effunde pontum, vulgus aequoreum cie fluctusque ab imo tumidus Oceano voca.
(세네카, 파이드라 13:30)
quae Sphinx vel atra nube subtexens diem
(세네카, Phoenissae 431:1)
At quia semel in mentionem incidi Fusci ex omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiam si nihil occurrerit quod quisquam alius nisi suasor dilexerit.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 10:8)
"armiferos poterat memorare labores claraque facta virum et torrentes sanguine campos, sed tibi plectra dedit mitisque incedere vates maluit et nostra laurum subtexere myrto."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam43)
Vix Aurora novos movebat ortus, iam bellaria linea pluebant - hunc rorem veniens profudit eurus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres4)
praecipuus sed enim labor est exscindere dextra oppositas rupes et saxa negantia ferro, hic pater ipse loci positis Tirynthius armis insudat validaque solum deforme bipenni, cum grave nocturna caelum subtexitur umbra, ipse fodit, ditesque Caprae viridesque resultant Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo, non tam grande sonat motis incudibus Aetne, cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris Lemniacis fragor est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis55)
"at tu, si longi cursum dabit Atropos aevi, - detque, precor, Latiique ducis sic numina pergant, quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante, quique tuos alio subtexit munere fasces et spatia obliquae mandat renovare Latinae!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum19)
densior a terris et nulli pervia flammae subtexit nox atra polos, iam claustra rigentis Aeoliae percussa sonant, venturaque rauco ore minatur hiemps, venti transversa frementes confligunt axemque emoto cardine vellunt, dum caelum sibi quisque rapit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권120)
Coeperat umenti Phoebum subtexere palla Nox et caeruleam terris infuderat umbram, ille propinquabat silvis et ab aggere celso scuta virum galeasque videt rutilare comantis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권212)

SEARCH

MENU NAVIGATION