라틴어 문장 검색

Ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam, ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:48)
Si igitur pluviam nunc facere possit aut velit, eo utique tempore id facere potest, aut etiam vult, in quo id eum facere non oportet quod ab omni dissonat ratione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:2)
ut pluvia impendente metallum Mobile descendat, vel contra, ubi postulat aestus, Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:10)
Quin ubi plus aequo descendens uda metalli Fundum amat, impatiens pluviae, metuensque procellam, Agricolae caveant;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:20)
Augurio hoc fretus, quanquam atri nubila coeli Dirumpunt, obscura diem, pluviasque minantur;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:26)
Sed quamuis artificii enormitas imperitiam accuset artificis, in adulterino opere imperitie uestigium manus relinquat opificis, opus tamen sui ueniam deprecatur erroris, cum tenuis humane rationis igniculus multis ignorantie obnubiletur erroribus, humani ingenii scintilla multas erroris euanescat in nebulas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:3)
Cur Phebus sitiens estuque caloris hanelus, Haurit ab Oceano potus, sua pocula uertit In nubes, crasso suspendit in aere nimbi Vasa, cyphos ymbris uarii pluuieque lagenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:17)
Cur Auster pluuias, pluuie pincerna, propinat Terris et plene largitur pocula mundo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:20)
Qualiter austrinos Boree sitis ebibit imbres Emundatque uias pluuiis quasi scopa uiarum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:21)
Hac eciam racione probat quod nullus ibidem Exalat uapor in nebulas, nec pendulus humor Ethera uelat aquis, ubi nullas euomit auras Terra, nec ignis ibi suspendit in ethere nubes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:13)
Eius cum uisu mens delectatur et omnes Eroris pellit nebulas et gaudia mentem Perfundunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:20)
Ora cur fletus pluvia rigantur?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 16:1)
Meae etiam edictionis imperio, quodam nuptiali complexu, terris pluviae maritantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:21)
E contrario vero, si totius decoris meridies alicujus hilarescat in facie, lingua argenteis eloquentiae resplendeat margaritis, mentis thalamus virtutum fulguret ornamentis, tamen, si adulationis artifex muneris gratiam non exspectet, tantae honestatis luci cum [0470C] vitiorum fastigiis, nebulas immiscere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:20)
Dei etiam auxilio et misericordia nervi arcuum eorum, prae pluvia molliti ac defecti, nil poterant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION