라틴어 문장 검색

Eodem anno exercitus paganorum, qui in Fullonham hiemaverat, Britannicam insulam deserens, iterum ultra mare navigans, ad Orientalem Franciam perrexit, et per unum annum in loco, qui dicitur Gendi, mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 61 64:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVI, nativitatis autem Aelfredi trigesimo octavo, saepe memoratus exercitus regionem fugiens iterum et in Occidentalium Francorum regionem venit, naves suas intrans in flumen, quod Signe dicitur, sursum contra longe navigans Parisiam civitatem adiit, et ibi hiemavit, et castra metatus est in utraque parte fluminis prope ad pontem, ut transitum pontis civibus prohiberet -- quia illa civitas in medio fluminis sita est in insula parva -- obseditque illam civitatem anno illo integro.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:1)
In quo loco hiemaverunt integro anno.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 84 87:3)
item religio est procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, videre;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 5:1)
Quid sit pomerium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 1:1)
POMERIUM quid esset augures populi Romani qui libros De Auspiciis scripserunt istiusmodi sententia definierunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 2:1)
Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 2:2)
Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palatini montis radicibus terminabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 3:1)
Sed id pomerium pro incrementis reipublicae aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 3:2)
Habebat autem ius proferendi pomerii qui populum Romanum agro de hostibus capto auxerat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 4:1)
Idcirco, inquit, omnes qui pomerium protulerunt montem istum excluserunt, quasi avibus obscenis ominosum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 7:1)
centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:3)
Fabium legatum cum legionibus III, quas Narbone circumque ea loca hiemandi causa disposuerat, in Hispaniam praemittit celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubet, qui eo tempore ab L.
(카이사르, 내란기, 1권 37:2)
Reliquas legiones, quae longius hiemabant, subsequi iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 37:4)
Hiemare Dyrrachii, Apolloniae omnibusque oppidis maritimis constituerat, ut mare transire Caesarem prohiberet, eiusque rei causa omni ora maritima classem disposuerat.
(카이사르, 내란기, 3권 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION