라틴어 문장 검색

Cibus a salsamentis, holeribus similibusque rebus melius incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장34)
Si quis itaque hoc parum valet, palmulas pomaque et similia melius primo cibo adsumit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장38)
multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장129)
magis carne utendum, magis holeribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장135)
Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장140)
Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장146)
non uti cibis variis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장5)
In media vero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices vel bulbos adsumimus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장11)
Ex holeribus valentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca vel quae specialiter radicula appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장21)
At ex fructibus surculorum valentiores uvae, ficus, nuces, pamulae quam quae poma proprie nominantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장23)
ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장4)
pomum quodcumque acidum vel acerbum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장6)
Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장5)
ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장9)
ex pomis cerasium, morum, sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum vel Mevianum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION