라틴어 문장 검색

"tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et, quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:18)
Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis,aetatis, artium officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 50:1)
Sed ubi intercedentem legibus suis C. Octavium videt Gracchus, contra fas collegii, ius potestatis, iniecta manu depulit rostris, adeoque praesenti metu mortis exterruit, ut abdicare se magistratu cogeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 5:2)
Ut autem Idus omnes Iovi ita omnes Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis adfirmat auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 18:1)
Tunc Patres iussisse ut ad collegium pontificum de his religionibus referretur, pontificesque statuisse postridie omnes Kalendas Nonas Idus atros dies habendos, ut hi dies neque praeliares neque puri neque comitiales essent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 24:1)
Nomina etiam sacrorum locorum sub congrua proprietate proferre pontificalis observatio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 1:1)
Veranius enim in Pontificalibus quaes­tionibus docet eximias dictas hostias quae ad sacrificium destinatae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:2)
Sed Veranius Pontificalium eo libro quem fecit de supplica­tionibus ita ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 14:1)
Ait enim Veranius de verbis pontificalibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:3)
Haec sunt quae lectio pontificalis habet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 16:1)
et proprie verbum pontificale est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5192)
vel ut quidam volunt 'tunc'. toro ab alto summus enim semper est pontificalis locus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 22)
sane saepe dictum est, Vergilium inventa occasione mentionem iuris pontificalis facere in quacumque persona.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 572)
videtur sane peritia iuris pontificalis animalis hostiae mentionem fecisse, cum dicit 'animaque litandum Argolica';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1193)
nam et 'animam' dixit, et 'litare' verbo pontificali usus est, id est sacrificiis deos placare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1194)

SEARCH

MENU NAVIGATION