라틴어 문장 검색

quae, etiamsi vera essent, tamen ad juvandas hominum fortunas parum possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 144:5)
Verum non satis illis est de se confiteri, sed quicquid sibi ipsis aut magistris suis incognitum aut intactum fuerit id extra terminos possibilis ponunt, et tanquam ex arte cognitu aut factu impossiblile pronuntiant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:6)
ita rursus etiamsi illa recte posita fuissent, viam tamen sibi delegerunt omnino erroneam et imperviam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:2)
Postremo, etiamsi multo infirmior et obscurior aura spei ab ista Nova Continente spiraverit, tamen omnino experiendum esse (nisi velimus animi esse plane abjecti) statuimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:1)
priori, transformatio corporum concretorum de alio in aliud, intra terminos Possibilis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:4)
Sufficit enim ad id quod agitur, etiamsi exceptionem nonnullam singularem aut raram patiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:14)
adeo ut etiamsi fuerint vulgares, tamen sint instar miraculi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:3)
Imo nec regredi datur, etiamsi quis cupiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:9)
Videre etiam est reges, qui sub imperii sui initiis in victoriis et provinciis subiugandis maxime foelices fuerunt, cum vix possibile sit ut perpetuos progressus faciant, verum ut fortunam suam aliquando adversam et retrogradam experiantur, sub fine superstitiosos et melancholicos evasisse, uti contigit Alexandro Magno, Dioclesiano, ac nostra aetate Carolo Quinto et aliis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:12)
Adeo ut iuxta sepem earum ambulans nihil odoris percipies, etiamsi hoc experiaris tempore roris matutini.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:4)
Dixitque ad eam rex: " Quid vis, Esther regina? Quae est petitio tua? Etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장3)
Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: " Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장6)
Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: " Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 7장2)
et nuntiavit pecuniis inenarrabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis, ita ut multitudo vectigalium innumerabilis esset et ea non pertinere ad rationem sacrificiorum; esse autem possibile sub potestate regis haec cadere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장6)
proportionalitas est duarum vel plurium proportionum similis habitudo, etiamsi non eisdem quantitatibus et differentiis constitutae sint.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION