라틴어 문장 검색

Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et carbasina ac hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur; lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide aliisque varii coloris.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장6)
Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pavimentis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:6)
Item Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris statuam consecraverant, palma per eos dies inter coagmenta lapidum ex pavimento exstitisse ostendebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 105:8)
hi nostra nitidos postes obducere myrto contendant;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:136)
lustratae lictore casae fascesque salignis postibus adfixi;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:258)
si forte adversus aënos Aeolus obiecit postes, vanescit inanis impetus et fractae redeunt in claustra procellae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:27)
stant ardua ferro moenia, ferrati postes, inmensaque nectit claustra chalybs.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:126)
Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species apparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:81)
tum sponte reclusus laxavit postes adamas, penetrale profundum panditur et sedes aevique arcana patescunt.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:226)
Tum deinde cum exaruit, simili modo pavimenta testacea, quae pro aqua receperint amurcam mixtam calci et harenae, super-sternuntur et magna vi paviculis inculcantur atque expoliuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 13:1)
in expeditionibus tessellata et sectilia pauimenta circumtulisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 46장 1:4)
postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus breues essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pauimento conclauia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 1:3)
tum voce deos et questibus implent, oscula iamque toris atque oscula postibus ipsis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 178:1)
et nunc ille iubas captivaque postibus ora imposuit, spolium infelix divaeque pudendum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 29:1)
illa domum atque ipsos paulum procedere postes optat et ardentes tenet intra limina gressus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION