라틴어 문장 검색

Hugo vero de Tabaria, juvenis bellicosus, in tertia acie constitutus, per medios hostes equo veloci advolans et cum illis diu graviter pugnans, ad extremum certaminis pondere fatigatus et victus, vix e medio turbinis evasit, omnibus de comitatu suo ibidem occisis et attritis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:5)
Ubi lorica ferrea et veste ostrea exutus est, quae revera et procul dubio tota tabe et sanguine hostium inebriata fuisse, ibidem visa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:5)
Hi omnes de regno occidentalis Franciae cum omnibus copiis suis ibidem in civitate et regione Nicomediae Longobardis associati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 12:4)
Ubi Turcos repertos assilientes, et in assultu usque in medium mane perdurantes, munitionem funditus diruerunt, ducentis ibidem Turcis detruncatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:2)
Sed comes viriliter resistens, non amplius quam tres suorum amisit, praeter aliquos gravi sagittarum infixione ibidem vulneratos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:2)
Similiter pomula cujusdam miri et inauditi generis, fructum amarum quorumdam frutetorum, ibidem in desertis reperta et collecta, ad mitigandam famem coquere didicerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 24:2)
Sed ad ultimum post longam contentionem cum omnibus suis terga vertit, innumerabili multitudine suorum ibidem occisa et a Turcorum armis exstincta, et simili fuga ad tentoria repedavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:7)
et post haec alleviata molestia et amaritudine animae et corporis, viam in Jerusalem, sicut devoverat, exspectatis ibidem et relictis aliquibus de dispersis sodalibus tempore veris insisteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 66:2)
sed nequaquam vitae reservati, ad trecentos ibidem sagittis confixi interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:7)
Caeteri vero omnes cum Stephano et altero Stephano, summis principibus, ibidem decollati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:6)
Dehinc consilio ibidem habito cum episcopis, abbatibus et universis ordinatis clero, et ex judicio omnium Patrum qui aderant, omni honore et dignitate, qua erat privatus patriarcha a rege, reinvestitus ac Jerusalem reductus, honorifice in cathedram episcopalem relocatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 32:1)
Ibidem vero in medio tantorum probabilium virorum conventu, cardinale praedicto residente et aequo judicio rem examinante, patriarcha, victus et confusus ab idoneis testibus de perfidia et caeteris, obmutuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 34:1)
Quos plurimo equestri luctamine provocantes, et temerario ausu copias illorum impetentes, novissime medio agmine nimiae gentis permisti, nequaquam ab his extorqueri aut redire potuerunt, quousque Otho inimicorum armis exstinctus cum quinque fratribus ibidem fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 60:4)
quod si nollent, capitali sententia universos ibidem comminatus est punire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:12)
Sed matrona quaedam nobilissima de regno Corrozan, quae non modico apparatu opem et vires contulerat, ibidem a Tankrado et sociis ejus capta et retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION