라틴어 문장 검색

reliqui duo plebeii sic exaequantur ut Domitius valeat amicis adiuvetur tamen non nihil gratissimo munere, Memmius Caesaris commendetur militibus, Pompei Gallia nitatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 12:6)
placet igitur etiam me expulsum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 7 9:5)
itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 1:6)
praestitimus enim patriae non minus certe quam debuimus, plus profecto quam est ab animo cuiusquam aut consilio hominis postulatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 13 4:4)
tribunatum plebei dicis te mea causa petisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 27 1:5)
factum, M. Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus, P. Dolabellam xv virum factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 1:3)
plebeii quam fuerint importum vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 4:18)
septem praetores, octo tribuni plebei illius adversarii, defensores mei;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:3)
et quoniam coepi iam cumulatius hoc munus augere quam a te postulatum est - tibi enim tantum de orationis genere quaerenti respondi etiam breviter de inveniendo et conlocando - , ne nunc quidem solum de orationis modo dicam sed etiam de actionis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 1:1)
licet concurrant omnes plebei philosophi - sic enim i, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur - , non modo nihil umquam tam eleganter explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter conclusum sit intellegent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 54:1)
Romanos 2192022010 282 15 362 16364 19 tres partes 435 2437 5 philosophi plebei (qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.180)
Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장1)
hoc nomine seruum adulteri postulatum dominus non defendebat, mulier in quam petebatur praeiudicium tuebatur.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 34:6)
desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint plebei parvae funeris exsequiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b4)
per Arctoum latus ut pelago natura, sic species, a Zephyro plebeius et tumultuarius frutex frequenterque lemborum superlabentum ponderibus inflexus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION