라틴어 문장 검색

si qua intemperantia subest, tutior est in potione quam in esca.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장33)
Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil agendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장39)
Ubi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper invigilat, deinde bene dormit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장40)
ubi paulum ambulaverunt, si balneum non est, calido loco vel in sole vel ad ignem ungui atque sudare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장16)
Balneum his fervens idoneum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장19)
Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua vel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moveat urinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장21)
Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장22)
A balineo quoque venientibus Asclepiades inutilem eam iudicavit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장23)
perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장25)
Solet etiam prodesse post varium cibum frequentesque dilutas potiones vomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장27)
Si adsidua fatigatio urguet, in vicem modo aquam, modo vinum bibendum est, raro balineo utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장28)
tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장35)
Si quis vero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장36)
At ei, qui perfrixit, opus est in balineo primum involuto sedere, donec insudet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장39)
cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION