라틴어 문장 검색

et si Gentiles aliud peterent, refellant ipsam per victoriam Herculis in Antheum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:11)
Tunc et nos conpulsi sumus parare naves, esse in litore, adventum hostium praecavere et saevientibus ventis magis barbaros metuere quam naufragium, non tam propriae saluti quam virginum castimoniae providentes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:11)
invenies primis ab sensibus esse creatam notitiem veri neque sensus posse refelli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:4)
Verumne est haec vos dicere solitos, an ut falsum refelles?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 8:4)
Sed quid laboramus opinionem sic inanem verbis verberare, cum ipsa rei vanitas se refellat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 12:1)
refello redarguo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3801)
'refello' enim ab eo quod est 'fallo' venit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3804)
quam rem plenius sequens indicat versus 'et solus ferro crimen commune refellam', id est commune fugae ac timoris dedecus solus meis virtutibus conprimam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 159)
et adtendit sensum superiorem, ubi ait Turnus oblique et solus ferro crimen commune refellam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2292)
dextra nec drancis dicta refellam id est virtute:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6441)
"Quod si providentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:2)
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:1)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
in augendo, in ornando, in refellendo magis existimator metuendus quam admirandus orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 3:2)
Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION