라틴어 문장 검색

quod si quopiam casu ineptias istas, quas inter animi supplicia conscripsimus, nutu indulgentiore susceperis, persuadebis mihi, quia cantuum similes fuerint olorinorum, quorum est modulatior clangor in poenis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 4:1)
"an haec tacita virtus torperet in umbra, quae vix audito litui clangore refugit et Thetin et comites et quos suppresserat ignes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권16)
ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos, praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni ore nec Orpheae quirent avertere leges.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum22)
"tuus o furor auguret uni ista tibi, ut serves vacuos inglorius annos et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum clangor eat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권270)
illae clangore fugaci, umbra fretis arvisque, volant, sonat avius aether.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권6)
stupet insolito clangore Cithaeron marcidus et turres carmen non tale secutae, iam trepidas Bellona fores armataque pulsat limina, iam multo laxantur cardine Thebae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권147)
At tuba luctificis pulsat clangoribus urbem obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro, divisere aditus, omnique in limine saevus signifer, ante omnes sua damna et gaudia portans, dira intus facies, vix Mavors ipse videndo gaudeat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권243)
tunc aethera latius implent, tunc hilari clangore sonant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권258)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)
Nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum, Praecinit eventus nec mihi cantus avis:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 82)
atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo audita et lucos praecinuisse fugam:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 535)
ibi ei carpento sedenti cum uxore aquila suspensis demissa leniter alis pilleum aufert, superque carpentum cum magno clangore volitans, rursus velut ministerio divinitus missa capiti apte reponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 366:2)
namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit, et dum ceteri trepidant, Gallum qui iam in summos constiterat umbone ictum deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 503:3)
et cum per aversam partem Capitoli iam in summum evasissent, proditi clangore anserum M. Manli praecipue opera deiecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha13)
tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 425:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION