라틴어 문장 검색

627 Persequitur Pompeium Caesar, mareque praecludere vallo molitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권24)
Ut primum vasto septas videt aggere terras, Ipse quoque a tuta deducens agmina Petra Diversis spargit tumulis, ut Caesaris arma Laxet, et effuso claudentem milite tendat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:30)
1 Pompeius iter ei praecludit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권2)
Tunc ausum classi praecludere portus Impulit ac saevas meritum Phycunta rapinas Sparsit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:17)
aperit ideo quia harenarum congerie inpediente praeclusae ad navigandum erant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1461)
inferar ut infert se saeptus nebula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5451)
igitur Pasiphae, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagravit et arte Daedali inclusa intra vaccam ligneam, saeptam corio iuvencae pulcherrimae, cum tauro concubuit, unde natus est Minotaurus, qui intra labyrinthum inclusus humanis carnibus vescebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 145)
sed constat locum esse haud longe a Bais undique montibus saeptum, adeo ut nec orientem nec occidentem solem possit aspicere, sed tantum medium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1077)
cortina cortina dicta est aut quod cor teneat, aut quod tripus saeptus erat corio serpentis, ut diximus supra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3471)
postea iuxta Baias caulam bubus fecit et eam saepsit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 66213)
urbe Latina non est contrarium illi loco, ubi ait saepsit se tectis rerumque reliquit habenas, quod modo a Latina urbe auxilia venire commemorat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3651)
clavso gurgite saxorum obiectione praecluso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2981)
et hoc ideo, quia saeptus erat undique et non habebat effugium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8923)
et zephyro putris se g. r. quo tem- pore favonii flatu arva laxantur, quae fuerant praeclusa frigoribus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 446)
ut rivorum inductionem sic accipiamus, per fossam vel pratum purgatum deducere, id est emittere, quoniam cautum in libris sacris est "feriis denicalibus aquam in pratum ducere nisi le- gitimam non licet, ceteris feriis omnes aquas licet deducere". ergo hic, ut aliquibus videtur, 'deducere' purgare est et sordes emittere, quae praecludant aquam, ideo quia a pontificibus, ut novum fieri non permittitur feriis, ita vetus purgari permittitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2709)

SEARCH

MENU NAVIGATION