라틴어 문장 검색

Praeterea verbum saepe unum perciet auris omnibus in populo missum praeconis ab ore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:7)
Qualem nunc permutationem sacrificii, Praetextate, memorasti, invenio postea Compitalibus celebratam, cum ludi per urbem in compitis agitabantur, restituti scilicet a Tarquinio Superbo Laribus ac Maniae ex responso Apollinis, quo praeceptum est ut pro capitibus supplicaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 34:2)
ludosque ipsos ex viis compitorum in quibus agitabantur Compitalia appellitaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:5)
et ideo per praeconem denuntiabant, ne quid tale ageretur, et praecepti neglegens multabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 9:3)
Venderet excultos colles cum praeco facetus Atque suburbani iugera pulchra soli, 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse Vendere:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXV1)
Si duri puer ingeni videtur, Praeconem facias vel architectum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LVI7)
Non moratus ille Praeconi dedit Eulogo puellam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, VIII2)
Ne valeam, si non multo sapit altius illud, Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi Et rubro pulmone vetus nasisque timendum Omnia crudelis lanius per compita portat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV4)
Famae non nimium bonae puellam, Quales in media sedent Subura, Vendebat modo praeco Gellianus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVI1)
Te convivia, te forum sonabit, Aedes, compita, porticus, tabernae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII7)
olim iudex ubi sententiam dixerat, si dare finem agendis rebus volebat, per praeconem dicebat 'ilicet', hoc est 'ire licet', id est 'acta et finita res est'. Terentius in adelphis em tibi, rescivit omnem rem, id nunc clamat, ilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4243)
unde permansit in eius sacris, ut certis diebus per compita a matronis exerceatur ululatus, sicut in Isidis sacris, ubi est imitatio inventi Osiridis, quem dilaniatum a Typhone eius fratre uxor Isis per totum orbem requisisse narratur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6095)
nam in sacris taciturnitas necessaria est, quod etiam praeco magistratu sacrificante dicebat 'favete linguis, favete vocibus', hoc est bona omina habete, aut tacete:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 712)
nobiles autem familias a Troianis fuisse Iuvenalis ostendit, ut iubet a praecone vocari ipsos Troiugenas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1175)
ex more ludorum, scilicet per praeconem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2441)

SEARCH

MENU NAVIGATION