라틴어 문장 검색

"Sic a caelo deorsum gravant et a deo vero ad materias avocant, vitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium vel hostiis pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse videantur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:3)
'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 19:2)
quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam neque assensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:3)
ita praecurrit amicitia iudicium tollitque experiendi potestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:6)
Atque haec, non ut vos, qui mihi studio paene praecurritis, excitarem, locutus sum, sed ut mea vox, quae debet esse in re publica princeps, officio functa consulari videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 19:5)
Sed haec ex naturalibus causis vitia nasci possunt, extirpari autem et funditus tolli, ut is ipse, qui ad ea propensus fuerit, a tantis vitiis avocetur, non est id positum in naturalibus causis, sed in voluntate, studio, disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 17:1)
Qui autem, si maxime hoc placeat, moderatius tamen id volunt fieri, difficilem quandam temperantiam postulant in eo, quod semel admissum coe+rceri reprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui omnino avocent a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum constituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem desiderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 3:4)
Efficiendum autem est, ut appetitus rationi oboediant eamque neque praecurrant nee propter pigritiam aut ignaviam deserant sintque tranquilli atque omni animi perturbatione careant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:1)
Sed hi loci ei demum oratori prodesse possunt, qui est versatus in rerum vel usu, quem aetas denique adferet, vel auditione et cogitatione, quae studio et diligentia praecucurrit aetatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:1)
non enim repelletur inde, quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 63:3)
cui quamquam faveo, tamen illum aetati suae praestare cupio, vobis vero illum tanto minorem praecurrere vix honestum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 230:3)
Arusianus Messius GL 7.457K A qua isti avocabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri I de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 6:1)
unam, quod avocet a rebus gerendis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 20:2)
Rarum est quoddam genus eorum, qui se a corpore avocent et ad divinarum rerum cognitionem cura omni studioque rapiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 160:1)
sed ita a principio inchoatum esse mundum, ut certis rebus certa signa praecurrerent, alia in extis, alia in avibus, alia in fulgoribus, alia in ostentis, alia in stellis, alia in somniantium visis, alia in furentium vocibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 170:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION