라틴어 문장 검색

Ecce enim secundum ipsius Domini documentum, ut supra meminimus, testimonium Job eum solum proprie esse profiteri cogimur, quem penitus nihil esse constat, secundum illam saecularium disciplinam doctorum, quae omnium rerum, ut dictum est, naturas in decem praedicamenta distribuit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:1)
dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
(불가타 성경, 아모스서, 8장5)
Et dixi ad eos: " Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam et, si non, quiescite ". Et appenderunt mercedem meam triginta siclos argenteos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장12)
Et dixit Dominus ad me: " Proice illud in thesaurum, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis ". Et tuli triginta siclos argenteos et proieci illos in domum Domini in thesaurum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장13)
Et ego do singulis annis quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장40)
Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장42)
Inde etiam in Aristotelica atque Archytae prius decem praedicamentorum descriptione Pythagoricum denarium manifestum est inveniri;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:6)
quando quidem et Plato, studiosissimus Pythagorae, secundum eandem disputationem dividit, et Archytas Pythagoricus ante Aristotelem, licet quibusdam sit ambiguum, decem haec praedicamenta constituit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION