라틴어 문장 검색

Et ideo non sufficit apostolo monere ut mansuetudinem servaremus, sed ut eam etiam notam omnibus faceremus:
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:8)
Mansuetudo, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus, et alio loco:
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:9)
Mansuetudinem ostentantes ad omnes homines, ut nec illa sancti David, quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit, praeclarissima lenitas emineret, nisi potestas pariter appareret.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:10)
Quod tantum aberat a populi Romani mansuetudine, ut saepe iam in sese factas iniurias ulcisci neglexerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 34:1)
Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte vario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rodiensium famosissima multorum odio atque invidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est, et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc ne bona divitiaeque eorum expetantur obiurgat, nunc quasi sit erratum deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 53:3)
Quia enim omnia quae non sunt mala molestia quoque omni non carent, sed sunt pleraque noxa quidem magna et pernicie privata, quia non sunt turpia, contra naturae tamen mansuetudinem lenitatemque opposita sunt et infesta per obscuram quandam et necessariam ipsius naturae consequentiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 11:2)
Quod quidem, si tanti principis prudentiam cogitemus, minime inconstantiae aut consiliorum vacillationi imputari poterit, sed aut causae alicui secretae quae iam nos latet, aut regulae cuidam quam sibi praescripserat, ut rigoris et mansuetudinis vias per vices exeriretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:13)
Itaque quum ad hujus nominis praedicationem et impositionem ventum sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:13)
Quod si nos omnia perfecissemus et plane absolvissemus, nec alios in partem et consortium laborum subinde vocaremus, etiam ab hujusmodi verbis abstinuissemus, ne acciperentur in praedicationem meriti nostri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:4)
fides et mansuetudo.
(불가타 성경, 집회서, 1장35)
Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo.
(불가타 성경, 집회서, 36장17)
" Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te ".
(불가타 성경, 요나서, 3장2)
Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장3)
Quo fit ut si quem famae praedicatio delectat huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:16)
Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION