라틴어 문장 검색

Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 1:4)
Bubulco quamvis necessaria non tamen satis est indoles mentis, nisi eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:1)
Vitis autem fecunda, ciuus pro- geniem studemus summittere, non tantum debet eo aestimari, quod uvas compluris exigit, potest enim trunci vastitate id accidere et frequentia palmitum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 2:1)
pares tamen in hac terra vastitate beluas progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animadvertamus elephantos?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 3:5)
nam fere vastitas instantis laboris animos debilitat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 2:2)
Nam ubi ruris vastitas electionem nobis temporis negat, valentissimam quamque partem vineti frigoribus, macerrimam vere vel autumno;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 2:4)
cum vero vastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit,omnem scrupulum summovere debemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 3:1)
sed cum sim professus 1 rusticae rei praecepta, nisi fallor, asseveraveram, quae vastitas 2 eius scientiae contineret, non cuncta me dicturum, sed plurima.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 1:3)
Hoc autem modo licet etiam latissimas regiones tractusque montium claudere, sicuti Galliarum nec- non et in aliis quibusdam provinciis locorum vastitas patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 4:2)
Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus, exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 3:2)
Nam quod maxime movet Celsum, ne sint stabula vel igni vel furibus obnoxia, potest vitari opere lateritio circum-structis alvis, ut impediatur rapina praedonis, et contra flammarum violentiam protegantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 4:2)
nec rursus multitudinem praedonum coalescere patiendum est, ne universas opes alienas diripiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 3:4)
non alias magis sua populique Romani contumelia indoluisse Caesarem ferunt quam quod desertor et praedo hostium more ageret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장2)
quo intendisset oculos, quo verba acciderent, fuga vastitas, deseri itinera fora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장4)
servarent sane receptus gregibus inter hominum famem, modo ne vastitatem et solitudinem mallent quam amicos populos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION