라틴어 문장 검색

Nam quia, in quocunque signo fuerit, praestat omnia signa et sidera signorumque praestites deos, videtur cunctos deos ducatu praeire ordinando cuncta ornandoque, atque ideo velut exercitum eius ceteros deos haberi per XI signorum partes distributos, quia ipse duodecimi signi, in quocunque signo fuerit, locum occupat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 6:1)
praevertimur enim cum ipsi praeimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 31720)
nam ignem solet fumus praeire:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6825)
hoc etiam praecones praeeuntes magistratus clamare dicebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5004)
efflagitat ensem cum clamore deposcit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7591)
mopse novas incide faces quae solent praeire nubentes puellas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 291)
dux ego vester eram aut dux vos praeibam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 381)
primus et ire viam matris praeire vestigia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 771)
Lucretium subrogavit suosque ad eum, quod erat maior natu, lictores transire iussit instituitque primus, ut singulis consulibus alternis mensibus lictores praeirent, ne plura insignia essent inperii in libero populo quam in regno fuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 87:2)
epistulam hanc convicio efflagitarunt codicilli tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 9 1:1)
orationes efflagitatas pro Scauro et pro Plancio absolvi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 1:5)
qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장2)
etenim si in gladiatoriis pugnis et infimi generis hominum condicione atque fortuna timidos et supplices et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, fortis et animosos et se acriter ipsos morti offerentis servari cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt quam qui illam efflagitant, quanto hoc magis in fortissimis civibus facere debemus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:5)
iudiciorum desiderio tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate ordo quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam populare et plausibile factum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 2:4)
Actionem et a te frequenter efflagitatam, et a me saepe promissam, exhibui tibi, nondum tamen totam;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION