라틴어 문장 검색

Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
postulante exercitu ut libertum suum Asiaticum equestri dignitate donaret, inhonestam adulationem conpescit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장7)
dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장8)
multos praefecturis et procurationibus, plerosque senatorii ordinis honore percoluit, egregios viros et mox summa adeptos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장5)
Praeposuerat praetorianis Publilium Sabinum a praefectura cohortis, Iulium Priscum tum centurionem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장1)
Contionante Vitellio postulantur ad supplicium Asiaticus et Flavus et Rufinus duces Galliarum, quod pro Vindice bellassent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장7)
nondum quartus a victoria mensis, et libertus Vitellii Asiaticus Polyclitos Patrobios et vetera odiorum nomina aequabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장5)
magna et misera civitas, eodem anno Othonem Vitellium passa, inter Vinios Fabios Icelos Asiaticos varia et pudenda sorte agebat, donec successere Mucianus et Marcellus et magis alii homines quam alii mores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장9)
id unum septem annis quibus Moesiam, duodecim quibus praefecturam urbis obtinuit, calumniatus est rumor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장5)
praefectura praetorii penes Arrium Varum, summa potentiae in Primo Antonio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장2)
eaque omnia Valerius Asiaticus consul designatus censuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장11)
Asiaticus (is enim libertus) malam potentiam servili supplicio expiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장12)
simul amicis eius tribunatus praefecturasque largitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장9)
multorum consulum praetorumque praefecturas delatas sic accepit, ut neminem in provinciam sit secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fructum:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 4:1)
continuum consulatum, perpetuam dictaturam praefecturamque morum, insuper praenomen Imperatoris, cognomen Patris patriae, statuam inter reges, suggestum in orchestra;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION