라틴어 문장 검색

Quam pietatem exercere debentprincipes et potentes non solum in omittenda, vel mittiganda vindicta,sed eciam in remittendo, quandoque de sua substantia vel ratione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:35)
Et nota quod si omnes vindictas tuas facerevolueris, amicos perdes, et solus remanebis, inimicosque multos recuperabis,sicut eciam de Iove scriptum est:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 94:5)
Et ideo non expedit eis de guerravel vindicta consulere, nec inter aliquos partem capere, quare de vindictafacienda minime tibi consulimus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 13:4)
Circa vero guerram atque vindictam sic ait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 14:3)
Vicini vero et inimici quondam, qui modo in gratiam redierant, adulatoresquoque sive assentatores, omnes quasi lacrimantes et dolorem in facie deeo quod acciderat ostendentes, de vindicta in continenti facienda et guerraviriliter peragenda consuluerunt, multum commendantes dominum Melibeumejusque potentiam atque divitias, numerando etiam multitudinem agnatorumejus et cognatorum, affinium quoque et amicorum, adversarorium insuperejus potentiam vilipendendo corumque divitias verbis annihilando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 15:1)
Juvenes vero confisi de fortitudine ac viribus suis et etiam de multitudineillorum, qui videbantur amici, post multas laudes domini Melibei ac divitiarumet parentelæ illius et potentiæ, consuluerunt vindictam incontinenti faciendam et guerram potenti manu pertractandam, adversariorumpotentiam et divitias pro nihilo reputantes, reprehendendo etiam sapientesde inducia et deliberatione postulata, allegando etiam quod, sicut ferrumigne calefactum et candidatum semper melius quam frigidum laboratur, itaet injuria recens in continenti semper melius quam ex intervallo vindicatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 17:1)
Vindicta certeet guerra, quæ oritur ex ea, tam largum habent introitum, ut initiumejus cuilibet pateat, finis vero illius cum magna difficultate et vix autnunquam reperitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 18:3)
Tunc vero exsurgens Melibeus, facta inter eos more solito partita, cognovit, viginti partes illorum esse de partita vindictæ in continenti faciendæatque guerræ viriliter pertractandæ, unde consilium illorumlaudavit, insuper et firmavit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 20:1)
Cumque Melibeus ad vindictam properaret, domina Prudentia, uxor ejusoccurrens ei, prius cognitis, quæ ordinata fuerant atque per consiliumjam dictum stabilita, dixit illi:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 21:1)
Quarto vero errasti, quia, cum tuam voluntatem consiliariis ostendereminime debuisti, tu voluntatem tuam illis ostendendo, magnam affectionemde vindicta in continenti facienda eis demonstrasti;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 170:1)
quare consiliarii, magis secuti tuam voluntatem quam tuam utilitatem, de vindicta in continentifacienda tibi consuluerunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 170:2)
injuriamergo mihi factam per vindictam contra illos faciendam et injuriam, quameis faciam, curabo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 180:3)
et a juvenibus, qui tibi consuluerunt, vindictam in continentifaciendam et guerram viriliter et potenti manu peragendum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 206:3)
secundo, quid consentaneum sit huic rei, quam facere vis, id est vindictæ;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 207:2)
quarto, quid gignatur ex hac vindicta;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 207:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION