라틴어 문장 검색

Putasne igitur verendum esse ne aut obiciat id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 23:5)
quod putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate dubitamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12D 1:3)
quod scribis te ad Tertiam sororem scripsisse ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam mihi visum esset, video te veritum esse, id quod verendum fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc partes appellantur, vehementer commoverentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 7:1)
etiam illud verendum est ne brevi tempore fames in urbe sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 14 1:8)
Nonne verendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:4)
Sed ne ignis noster facinori praeluceat, Per quem verendos excolit pietas deos, Veto esse tale luminis commercium.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.4)
Convenit autem amori in te meo, quotiens tale aliquid inciderit, sub exemplo praemonere, quid debeas fugere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 6:3)
quae cum modum excedit, verendum est ne inertiae et desidiae vel etiam timiditatis nomen accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 8:2)
Nam si verendum esset ne quod ego dedissem populus eriperet, cunctantior fortasse et cautior esse deberem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 4:1)
Itaque, cum ad nomen eius in extrema actione venissem - neque enim ut initio sic etiam in fine verendum erat, ne per hoc totius accusationis auctoritas minueretur -, honestissimum credidi non premere immerentem, idque ipsum dixi et libere et varie.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 19:2)
Alius fauces invadit, alius os verberat, alius pectus et ventrem, atque etiam - foedum dictu - verenda contundit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 2:3)
Quod ego in senatu cum ad rationem et loci et temporis ex more fecissem, bono civi convenientissimum credidi eadem illa spatiosius et uberius volumine amplecti, primum ut imperatori nostro virtutes suae veris laudibus commendarentur, deinde ut futuri principes non quasi a magistro sed tamen sub exemplo praemonerentur, qua potissimum via possent ad eandem gloriam niti.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 1:2)
Ille ab iis quibus erat curae praemonetur, si comitium et virgas pati nollet, ad confessionem confugeret quasi ad veniam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 11:3)
Scripseram tibi verendum esse, ne ex tacitis suffragiis vitium aliquod exsisteret.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 1:1)
Nam cui non est verendum, quod videmus accidisse Verginio?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION