라틴어 문장 검색

et bene 'memores', quia etiamsi non statim puniant crimina, sunt tamen memores, ut Horatius raro antecedentem scelestum deseruit pede poena claudo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5438)
alii sacrum pro scelestum, vel sacrilegum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 573)
inprobe sceleste.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 38612)
et matri praereptus amor secundum Plinium qui dicit in naturali historia, pullos equinos habere in fronte quandam carnem, quam eis statim natis adimit mater:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5161)
quam si quis forte praeripuerit, odit pullum et lac ei denegat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5162)
conivge praerepta invidiose sponsam coniugem vocat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1361)
vel derivavit veteres secutus, ut 'funeram' pro funesta diceret, ut homo 'scelerus' sicuti scelestus vel scelerosus dicebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4845)
1054), id est scelestum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4848)
unde dicit, hoc indignum est, Troianos obsideri, aliena eos matrimonia praeripere dignum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 745)
aut quia nec gloriari poterat, si Camillam earundem partium occidisset, ut, quod supra dictum est, videatur eam invidia peremisse, quod viris praeripiat gloriam et sola nobiliter pugnet Camilla.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7628)
Callidum Hannibalem ex Poenorum, ex nostris ducibus Q. Maximum accepimus, facile celare, tacere, dissimulare, insidiari, praeripere hostium consilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:4)
Haec sunt, quae conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo violatur aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum videtur, ut Mario praeripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam non ita turpe, consulem ob earn rem fieri, quod sibi turn proposuerat, valde utile videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:1)
Cadit ergo in virum bonum mentiri emolumenti sui causa, criminari, praeripere, fallere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:6)
viaticum Crassipes praeripit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 5 4:2)
tu sceleste suspicaris, ego ἀφελῶσ scripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 16:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION