라틴어 문장 검색

Cuius caliginis causa est quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non potest ammoueri;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:3)
Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus nullam esse praescientiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:1)
Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt ita praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis importat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:12)
Harum igitur rerum nulla est praescientia;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:9)
Itaque si praeuidentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:2)
Respondebo propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur diuinam te praescientiam non posse uitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum quamuis te in uarias actiones libera uoluntate conuerteris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:14)
Ad illarum vero significata responsio, etsi non erit qualem forsan pusillanimitas appeteret aliquorum, ut suo examine vestri consilii ante iudicium ventiletur, affectuose deposco.
(단테 알리기에리, Epistolae 85:3)
Preter istos et post, Alexander rex Macedo maxime omnium ad palmam Monarchie propinquans, dum per legatos ad deditionem Romanos premoneret, apud Egiptum ante Romanorum responsionem, ut Livius narrat, in medio quasi cursu collapsus est. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 25:3)
quod omnino negandum est, tum quia illa responsio non fuisset ad intentionem Cristi, tum quia Petrus de more subito respondebat ad rerum superficiem tantum. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:7)
Quod autem responsio non fuisset ad intentionem Cristi non erit immanifestum, si considerentur verba precedente et causa verborum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:8)
Itaque si responsio Petri, que est ad hoc, fuisset sub intentione illa, iam non fuisset ad eam que erat Cristi:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:28)
4. Quid autem prius vox primi loquentis sonaverit, viro sane mentis in promptu esse non titubo ipsum fuisse quod ‘Deus’ est, scilicet El, vel per modum interrogationis vel per modum responsionis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 24:1)
Brevis est, inquit, illa responsio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 21:3)
Facilis est, Disarius inquit, et simplex ista responsio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 17:1)
'vidistis' enim etiam ad vocem pertinet, quod etiam ex Aeneae responsione colligitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3243)

SEARCH

MENU NAVIGATION