라틴어 문장 검색

"quid quod tibi princeps est nunc eximius, quem praescia saecula clamant venturum excidio Libyae, qui tertius ex me accipiet nomen?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 50)
de cuius ut primum etiam nomine loquar, sic mihi videtur quasi praescia futurorum lusisse fortuna, sicuti ex adverso maiores nostri proelia, quibus nihil est foedius, bella dixerunt;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 1:5)
ceterum nostro quod sacerdoti nil reservavi, meae causae suaeque personae praescius in commune consului, ne vel haec iusto clementius vindicaretur vel illa iusto severius vindicaret, cui cum tamen totum ordinem rei ut satisfaciens ex itinere mandassem, vir sanctus et iustus iracundiae meae dedit gloriam, cum nil amplius ego venia postularem, pronuntians more maiorum reos tantae temeritatis iure caesos videri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 3:1)
Dum laudibus summis sanctum Annianum, maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem Germanoque non imparem, vis celebrari fideliumque desideras pectoribus infigi viri talis ac tanti mores merita virtutes, cui etiam illud non absque iustitia gloriae datur, quod te successore decessit, exegeras mihi, ut promitterem tibi Attilae bellum stilo me posteris intimaturum, quo videlicet Aurelianensis urbis obsidio oppugnatio, inruptio nec direptio et illa vulgata exauditi caelitus sacerdotis vaticinatio continebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Prospero salutem. 1:1)
"quo non dignior has subit habenas, ex quo me duce praescios Averni Aeneas avide futura quaerens lucos et penetravit et reliquit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana38)
Quanto dignius istos deos ille adsumendos expectasset, praescius utique potiorum?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 15:4)
Primus enim prophetes Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pullulationem et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est, per vaticinationem usque ad suam aetatem et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo digestus ab initio supputationem saeculi praestitit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:4)
De sophia amor eius philosophia vocitatus est, de prophetia affectatio eius poeticam vaticinationem deputavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:15)
Ibi conueniens ex diuersis partibus multitudo excepit sacerdotes, quos uenturos etiam uaticinatio aduersa praedixerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:2)
Interea sinistri spiritus peruolantes totam insulam Germanum uenire inuitis uaticinationibus nuntiabant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.6)
qui etiam praescius sui obitus extitisse ex his, quae narrauimus, uidetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION