라틴어 문장 검색

Sed dominus Ravenstonnus, vir magnae apud Maximilianum auctoritatis, qui et ipse iuramentum abolitionis simul cum domino suo sumpserat, sed revera privata motus ambitione (atque, uti credebatur, incitatus et corruptus a Gallis) imperatorem et Maximilianum dominum suum deseruit, seque partibus populi ducem et caput praebuit, oppidaque Hyprarum et Slusiae cum castellis occupavit, statimque ad dominum Cardesium, Picardiae sub rege Gallo praesidem, misit ad auxilia ab eo petenda, atque insuper postulans ut ipse Cordesius regis sui nomine unitorum oppidorum protector esse et armis reliqua subigere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:6)
Si igitur rex vester consenserit ut in hoc tractatu ius regis nostri ad Franciam (aut saltem tributum eo nomine rependendum) simul in deliberationem veniat, rex de caeteris quoque deliberare non abnuit;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 26:7)
Ex parte archiducis dominus Beverus admirallius eius, dominus Verunsellus praeses Flandriae, et alii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:12)
Venerunt etiam Caletum ad regem praeses Picardiae et balivus Amieni a Ludovico rege Gallo missi, tam ut honorem ei exhiberent quam ut certiorem eum facerent de victoria sua et subiugatione ducatus Mediolanensis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:17)
Nam qui mali sunt eos malos esse non abnuo;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:3)
id vero, quod restat, etiam crudele, vivorum hominum alvu atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium119)
id uero, quod restat, etiam crudele, uiuorum hominum aluum atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 40:2)
vivorum hominum alvum atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam, inferre;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 40:3)
quod sponte redempto casta maritali successit Thessala fato inque suos migrare virum non abnuit annos, hoc Grai memorant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae6)
nunc omnia fetu pubescant virgulta velis, ut fertilis Hybla invideat vincique suos non abnuat hortos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:39)
videt omnia late exceptis incensa suis et crimine tanto luxuriat carumque sibi non abnuit hostem;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:35)
fucati sermonis opem mens conscia laudis abnuit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:253)
Nos quoque non abnuimus in agro temperato et minime umido sementem sic fieri debere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:5)
Nec ego abnuo docendi curam, sed differo in eum librum, quem componere in animo est, cum agricolationis totam disciplinam praescripsero.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 6:1)
nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION