라틴어 문장 검색

Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: " Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est ". Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum.
(불가타 성경, 여호수아기, 5장16)
Messala, ut erat imperatum, Uticam pervenit omnibusque portis custodias ponit.
(카이사르, 아프리카 전기 88:13)
quo malo nisi liberarentur, imperata se facere pecuniamque promissam Caesari non posse persolvere.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:2)
facturum enim omnia Pharnacen quae imperata essent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 69:3)
Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit.
(카이사르, 내란기, 1권 37:5)
Interim Oscenses et Calagurritani, qui erant Oscensibus contributi, mittunt ad eum legatos seseque imperata facturos pollicentur.
(카이사르, 내란기, 1권 60:1)
Nullam exoriri moram posse, quominus, cum venisset, si imperata non facerent ad nutum, e vestigio diriperentur.
(카이사르, 내란기, 2권 12:7)
Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum, proferunt, naves ex portu navalibusque educunt, pecuniam ex publico tradunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:6)
Qua pronuntiatione facta temporis puncto sublatis ancoris omnes Uticam relinquunt et quo imperatum est transeunt.
(카이사르, 내란기, 2권 25:9)
Accedebant ad haec gravissimae usurae, quod in bello plerumque accidere consuevit universis imperatis pecuniis;
(카이사르, 내란기, 3권 32:11)
Caesar Antonii exercitu coniuncto deducta Orico legione, quam tuendae orae maritimae causa posuerat, temptandas sibi provincias longiusque procedendum existimabat et, cum ad eum ex Thessalia Aetoliaque legati venissent, qui praesidio misso pollicerentur earum gentium civitates imperata facturas, L.
(카이사르, 내란기, 3권 34:1)
Quibus diligentissime conservatis collata fortuna Metropolitum cum casu Gomphensium nulla Thessaliae fuit civitas praeter Larisaeos, qui magnis exercitibus Scipionis tenebantur, quin Caesari parerent atque imperata facerent.
(카이사르, 내란기, 3권 81:3)
Eodem tempore equites ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, universi procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit.
(카이사르, 내란기, 3권 93:4)
paratosque esse et obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento ceterisque rebus iuvare;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 3장3)
Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium; sub occasum solis sequi destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 11장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION