라틴어 문장 검색

Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
하느님의 말씀을 일러 준 여러분의 지도자들을 기억하십시오. 그들이 어떻게 살다가 죽었는지 살펴보고 그들의 믿음을 본받으십시오. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장7)
Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.
지도자들의 말을 따르고 그들에게 복종하십시오. 그들은 하느님께 셈을 해 드려야 하는 이들로서 여러분의 영혼을 돌보아 주고 있습니다. 그러므로 그들이 탄식하는 일 없이 기쁘게 이 직무를 수행할 수 있게 해 주십시오. 그들의 탄식은 여러분에게 손해가 됩니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장17)
Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt.
여러분의 모든 지도자와 모든 성도에게 안부를 전해 주십시오. 이탈리아에서 온 이들이 여러분에게 인사합니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장24)
Iratusque pharao contra duos eunuchos, praepositum pincernarum et praepositum pistorum,
파라오는 자기의 이 두 대신 곧 헌작 시종장과 제빵 시종장에게 진노하여, (불가타 성경, 창세기, 40장2)
Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: " Tu es Rex Iudaeorum? ". Dixit autem Iesus: " Tu dicis ".
예수님께서 총독 앞에 서셨다. “당신이 유다인들의 임금이오?” 하고 총독이 묻자, 예수님께서 “네가 그렇게 말하고 있다.” 하고 대답하셨다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 27장11)
Cum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare, etc. (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:4)
Simplicioribus litteris non est praeponendus succus grammaticae artis, meliores enim sunt communes litterae et simpliciores ad solam utilitatem pertinentes;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:26)
Exercitus is cui est praepositus sapiens et callidus imperator, omnibus partibus commodius regitur, quam is qui tomeritate vel stultitia alicujus administratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 3:5)
Exercitus is cui est praepositus sapiens et callidus imperator, omnibus partibus commodius regitur, quam is qui tomeritate vel stultitia alicujus administratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:5)
Tunc sanctus rex Edmundus in palatio ut membrum Christi proiectis armis capitur, et vinculis artioribus artatus constringitur, atque innocens sistitur ante impium ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens eius sequi vestigia qui pro nobis immolatus est hostia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:3)
At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:32)
Quamdiu enim quemquam ex studio malum delectat, quamdiu honestis inhonesta praeponit, quamdiu ei voluptas gratior est puritate, temeritas moderatione, adulatio correptione;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:37)
Rex Assuerus superbissimum Aman, quem prae caeteris amicum habuerat, suspendit in cruce, amicitiae quam ille fraudulentis consiliis laeserat, salutem multitudinis et caritatem praeponens uxoris.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:6)
et quem in mensa per diem propinandi sibi statuit praepositum, in toro per noctem sibi fecit suppositum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 25:4)
Illa igitur magis appetens otii effeminari sterilibus, quam fructuosis exerceri laboribus, ferialis operationis exercitatione, negotiali praeposita, nimiae otiositatis desideriis coepit infantibiliter juvenisci.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION